Latin Vulgata, Tobit, Chapter 06

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Tob 6:1 profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris

Tob 6:2 et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum

Tob 6:3 quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me

Tob 6:4 et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius

Tob 6:5 tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter

Tob 6:6 quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum

Tob 6:7 tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti

Tob 6:8 respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos

Tob 6:10 et dixit ei ubi vis ut maneamus

Tob 6:11 respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam

Tob 6:12 tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugem

Tob 6:13 pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem

Tob 6:14 tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit

Tob 6:15 timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum

Tob 6:16 tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium

Tob 6:17 hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos

Tob 6:18 tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea

Tob 6:19 ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium

Tob 6:20 secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris

Tob 6:21 tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur

Tob 6:22 transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris


Articles

1 2 3