Latin Vulgata, Tobit, Chapter 05

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Tob 5:1 tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater

Tob 5:2 quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi

Tob 5:3 tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet

Tob 5:4 sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea

Tob 5:5 tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum

Tob 5:6 et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis

Tob 5:7 at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum

Tob 5:8 cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis

Tob 5:9 cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo

Tob 5:10 tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum

Tob 5:11 ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit

Tob 5:12 et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video

Tob 5:13 cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris

Tob 5:14 dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam

Tob 5:15 et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te

Tob 5:16 cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu

Tob 5:17 cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat

Tob 5:18 sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius

Tob 5:19 et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum

Tob 5:20 dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum

Tob 5:21 respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum

Tob 5:22 tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul

Tob 5:23 cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis

Tob 5:24 numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum

Tob 5:25 sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum

Tob 5:26 dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum

Tob 5:27 credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos

Tob 5:28 ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit