Latin Vulgata, Tobit, Chapter 04

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Tob 4:1 igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum

Tob 4:2 dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe

Tob 4:3 cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius

Tob 4:4 memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo

Tob 4:5 cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam circa me

Tob 4:6 omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri

Tob 4:7 ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini

Tob 4:8 quomodo potueris ita esto misericors

Tob 4:9 si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude

Tob 4:10 praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis

Tob 4:11 quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras

Tob 4:12 fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam

Tob 4:13 adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire

Tob 4:14 superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio

Tob 4:15 quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat

Tob 4:16 quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias

Tob 4:17 panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege

Tob 4:18 panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus

Tob 4:19 consilium semper a sapiente perquire

Tob 4:20 omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant

Tob 4:21 indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo

Tob 4:22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum

Tob 4:23 noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene


Articles

1 2 3