Latin Vulgata, Tobit, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Tob 3:1 tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis

Tob 3:2 dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium

Tob 3:3 et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum

Tob 3:4 quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos

Tob 3:5 et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te

Tob 3:6 et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere

Tob 3:7 eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui

Tob 3:8 quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam

Tob 3:9 ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum

Tob 3:10 numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit

Tob 3:11 sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam

Tob 3:12 factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum

Tob 3:13 dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te

Tob 3:14 ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto

Tob 3:15 peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut certe desuper terra eripias me

Tob 3:16 tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia

Tob 3:17 numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui

Tob 3:18 virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere

Tob 3:19 et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me

Tob 3:20 non est enim in hominis potestate consilium tuum

Tob 3:21 hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit

Tob 3:22 non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis

Tob 3:23 sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula

Tob 3:24 in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei

Tob 3:25 et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata


Articles

1 2 3