Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Tob 1:1 Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet

Tob 1:2 cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit

Tob 1:3 ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret

Tob 1:4 cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere

Tob 1:5 denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium

Tob 1:6 et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens

Tob 1:7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem

Tob 1:8 haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat

Tob 1:9 cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei

Tob 1:10 ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato

Tob 1:11 igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua

Tob 1:12 et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum

Tob 1:13 et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis

Tob 1:14 et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset

Tob 1:15 pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis

Tob 1:16 cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti

Tob 1:17 et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti

Tob 1:18 post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo

Tob 1:19 Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis

Tob 1:20 esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat

Tob 1:21 denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum

Tob 1:22 at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius

Tob 1:23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum

Tob 1:24 post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius

Tob 1:25 et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei


List of Articles
번호 분류 제목
» Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 01
136 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 02
135 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 03
134 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 04
133 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 05
132 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 06
131 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 07
130 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 08
129 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 09
128 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 10
127 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 11
126 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 12
125 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 13
124 Tobit Latin Vulgata, Tobit, Chapter 14
123 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 01
122 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 02
121 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 03
120 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 04
119 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 05
118 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 06
117 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 07
116 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 08
115 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 09
114 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 10
113 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 11
112 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 12
111 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 13
110 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 14
109 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 15
108 Judith Latin Vulgata, Judith, Chapter 16
107 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 01
106 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 02
105 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 03
104 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 04
103 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 05
102 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 06
101 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 07
100 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 08
99 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 09
98 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 10
97 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 11
96 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 12
95 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 13
94 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 14
93 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 15
92 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 16
91 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 17
90 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 18
89 Wisdom Latin Vulgata, Wisdom, Chapter 19
88 Sirach Latin Vulgata, Sirach, Chapter 01
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 Next
/ 3

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소