Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Job 41:1 (40:20) an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius

Job 41:2 (40:21) numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius

Job 41:3 (40:22) numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia

Job 41:4 (40:23) numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum

Job 41:5 (40:24) numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis

Job 41:6 (40:25) concident eum amici divident illum negotiatores

Job 41:7 (40:26) numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius

Job 41:8 (40:27) pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui

Job 41:9 (40:28) ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur

Job 41:10 (40:1) non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo

Job 41:11 (41:2) quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt

Job 41:12 (41:3) non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis

Job 41:13 (41:4) quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit

Job 41:14 (41:5) portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido

Job 41:15 (41:6) corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus

Job 41:16 (41:7) una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas

Job 41:17 (41:8) una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur

Job 41:18 (41:9) sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi

Job 41:19 (41:10) de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae

Job 41:20 (41:11) de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis

Job 41:21 (41:12) halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur

Job 41:22 (41:13) in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas

Job 41:23 (41:14) membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur

Job 41:24 (41:15) cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus

Job 41:25 (41:16) cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur

Job 41:26 (41:17) cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax

Job 41:27 (41:18) reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes

Job 41:28 (41:19) non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae

Job 41:29 (41:20) quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam

Job 41:30 (41:21) sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum

Job 41:31 (41:22) fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt

Job 41:32 (41:23) post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem

Job 41:33 (41:24) non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret

Job 41:34 (41:25) omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae


List of Articles
번호 분류 제목
42 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 01
41 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 02
40 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 03
39 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 04
38 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 05
37 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 06
36 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 07
35 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 08
34 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 09
33 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 10
32 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 11
31 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 12
30 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 13
29 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 14
28 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 15
27 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 16
26 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 17
25 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 18
24 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 19
23 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 20
22 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 21
21 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 22
20 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 23
19 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 24
18 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 25
17 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 26
16 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 27
15 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 28
14 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 29
13 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 30
12 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 31
11 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 32
10 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 33
9 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 34
8 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 35
7 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 36
6 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 37
5 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 38
4 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 39
3 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 40
» Job Latin Vulgata, Job, Chapter 41
1 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 42
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소