Latin Vulgata, Job, Chapter 40

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Job 40:1 (39:31) et adiecit Dominus et locutus est ad Iob

Job 40:2 (39:32) numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei

Job Promises Silence

Job 40:3 (39:33) respondens autem Iob Domino dixit

Job 40:4 (39:34) qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum

Job 40:5 (39:35) unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam

The Lord Challenges Job

Job 40:6 (40:1) respondens autem Dominus Iob de turbine ait

Job 40:7 (40:2) accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi

Job 40:8 (40:3) numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris

Job 40:9 (40:4) et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas

Job 40:10 (40:5) circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus

Job 40:11 (40:6) disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia

Job 40:12 (40:7) respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo

Job 40:13 (40:8) absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam

Job 40:14 (40:9) et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua

Job 40:15 (40:10) ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet

Job 40:16 (40:11) fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius

Job 40:17 (40:12) constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt

Job 40:18 (40:13) ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae

Job 40:19 (40:14) ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius

Job 40:20 (40:15) huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi

Job 40:21 (40:16) sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus

Job 40:22 (40:17) protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis

Job 40:23 (40:18) ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius

Job 40:24 (40:19) in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius


Articles

1