Latin Vulgata, Job, Chapter 38

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Lord Answers Job

Job 38:1 respondens autem Dominus Iob de turbine dixit

Job 38:2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis

Job 38:3 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi

Job 38:4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam

Job 38:5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam

Job 38:6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius

Job 38:7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei

Job 38:8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens

Job 38:9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem

Job 38:10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia

Job 38:11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos

Job 38:12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum

Job 38:13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea

Job 38:14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum

Job 38:15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur

Job 38:16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti

Job 38:17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti

Job 38:18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia

Job 38:19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit

Job 38:20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius

Job 38:21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras

Job 38:22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti

Job 38:23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli

Job 38:24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram

Job 38:25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui

Job 38:26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur

Job 38:27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes

Job 38:28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris

Job 38:29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit

Job 38:30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur

Job 38:31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare

Job 38:32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis

Job 38:33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra

Job 38:34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te

Job 38:35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus

Job 38:36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam

Job 38:37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet

Job 38:38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur

Job 38:39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis

Job 38:40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur

Job 38:41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos


Articles

1