Elihu Proclaims God's Majesty
Job 37:1 super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
Job 37:2 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
Job 37:3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
Job 37:4 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
Job 37:5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
Job 37:6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
Job 37:7 qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
Job 37:8 ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
Job 37:9 ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
Job 37:10 flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
Job 37:11 frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
Job 37:12 quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
Job 37:13 sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
Job 37:14 ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
Job 37:15 numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
Job 37:16 numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
Job 37:17 nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
Job 37:18 tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
Job 37:19 ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
Job 37:20 quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
Job 37:21 at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
Job 37:22 ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
Job 37:23 digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
Job 37:24 ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes
Previous
List