Elihu Extols God's Greatness
Job 36:1 addens quoque Heliu haec locutus est
Job 36:2 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
Job 36:3 repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
Job 36:4 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
Job 36:5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
Job 36:6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
Job 36:7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
Job 36:8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
Job 36:9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
Job 36:10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
Job 36:11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
Job 36:12 si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
Job 36:13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
Job 36:14 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
Job 36:15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
Job 36:16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
Job 36:17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
Job 36:18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
Job 36:19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
Job 36:20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
Job 36:21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
Job 36:22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
Job 36:23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
Job 36:24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
Job 36:25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
Job 36:26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
Job 36:27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
Job 36:28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
Job 36:29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
Job 36:30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
Job 36:31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
Job 36:32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
Job 36:33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
Previous
List