Latin Vulgata, Job, Chapter 35

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Elihu Condemns Job

Job 35:1 igitur Heliu haec rursum locutus est

Job 35:2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum

Job 35:3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero

Job 35:4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum

Job 35:5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit

Job 35:6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum

Job 35:7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet

Job 35:8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua

Job 35:9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum

Job 35:10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte

Job 35:11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos

Job 35:12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum

Job 35:13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur

Job 35:14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum

Job 35:15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde

Job 35:16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat


Articles

1