Latin Vulgata, Job, Chapter 33

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Elihu Rebukes Job

Job 33:1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta

Job 33:2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis

Job 33:3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur

Job 33:4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me

Job 33:5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste

Job 33:6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum

Job 33:7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis

Job 33:8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi

Job 33:9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me

Job 33:10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi

Job 33:11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas

Job 33:12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine

Job 33:13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi

Job 33:14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit

Job 33:15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo

Job 33:16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam

Job 33:17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia

Job 33:18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium

Job 33:19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit

Job 33:20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis

Job 33:21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur

Job 33:22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis

Job 33:23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem

Job 33:24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier

Job 33:25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae

Job 33:26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam

Job 33:27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi

Job 33:28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret

Job 33:29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos

Job 33:30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium

Job 33:31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar

Job 33:32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum

Job 33:33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam


Articles

1