Latin Vulgata, Job, Chapter 32

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Elihu Rebukes Job's Three Friends

Job 32:1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur

Job 32:2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo

Job 32:3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob

Job 32:4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur

Job 32:5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer

Job 32:6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam

Job 32:7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam

Job 32:8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam

Job 32:9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium

Job 32:10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam

Job 32:11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus

Job 32:12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius

Job 32:13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo

Job 32:14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi

Job 32:15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia

Job 32:16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra

Job 32:17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam

Job 32:18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei

Job 32:19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit

Job 32:20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo

Job 32:21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo

Job 32:22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus


Articles

1