Job 30:1 nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
Job 30:2 quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
Job 30:3 egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
Job 30:4 et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
Job 30:5 qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
Job 30:6 in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
Job 30:7 qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
Job 30:8 filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
Job 30:9 nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
Job 30:10 abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
Job 30:11 faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
Job 30:12 ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
Job 30:13 dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
Job 30:14 quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
Job 30:15 redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
Job 30:16 nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
Job 30:17 nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
Job 30:18 in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
Job 30:19 conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
Job 30:20 clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
Job 30:21 mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
Job 30:22 elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
Job 30:23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
Job 30:24 verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
Job 30:25 flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
Job 30:26 expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
Job 30:27 interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
Job 30:28 maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
Job 30:29 frater fui draconum et socius strutionum
Job 30:30 cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
Job 30:31 versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
Previous
List