Job Continues: Where Is Wisdom?
Job 28:1 habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
Job 28:2 ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
Job 28:3 tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
Job 28:4 dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
Job 28:5 terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
Job 28:6 locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
Job 28:7 semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
Job 28:8 non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
Job 28:9 ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
Job 28:10 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
Job 28:11 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
Job 28:12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
Job 28:13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
Job 28:14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
Job 28:15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
Job 28:16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
Job 28:17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
Job 28:18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
Job 28:19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
Job 28:20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
Job 28:21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
Job 28:22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
Job 28:23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
Job 28:24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
Job 28:25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
Job 28:26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
Job 28:27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
Job 28:28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia