Latin Vulgata, Job, Chapter 27

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Job Continues: I Will Maintain My Integrity

Job 27:1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

Job 27:2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam

Job 27:3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis

Job 27:4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium

Job 27:5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea

Job 27:6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea

Job 27:7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus

Job 27:8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius

Job 27:9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia

Job 27:10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

Job 27:11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam

Job 27:12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini

Job 27:13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient

Job 27:14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane

Job 27:15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt

Job 27:16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta

Job 27:17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet

Job 27:18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum

Job 27:19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet

Job 27:20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas

Job 27:21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo

Job 27:22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet

Job 27:23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius


Articles

1