Job Replies: God's Majesty Is Unsearchable
Job 26:1 respondens autem Iob dixit
Job 26:2 cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis
Job 26:3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
Job 26:4 quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
Job 26:5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
Job 26:6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni
Job 26:7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili
Job 26:8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum
Job 26:9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam
Job 26:10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae
Job 26:11 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
Job 26:12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum
Job 26:13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
Job 26:14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
Previous
List