Bildad Speaks: Man Cannot Be Righteous
Job 25:1 respondens autem Baldad Suites dixit
Job 25:2 potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis
Job 25:3 numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius
Job 25:4 numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere
Job 25:5 ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius
Job 25:6 quanto magis homo putredo et filius hominis vermis
Previous
List