Latin Vulgata, Job, Chapter 22

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Eliphaz Speaks: Job's Wickedness Is Great

Job 22:1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit

Job 22:2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae

Job 22:3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua

Job 22:4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium

Job 22:5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas

Job 22:6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus

Job 22:7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem

Job 22:8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam

Job 22:9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti

Job 22:10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita

Job 22:11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum

Job 22:12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur

Job 22:13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat

Job 22:14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat

Job 22:15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui

Job 22:16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum

Job 22:17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum

Job 22:18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me

Job 22:19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos

Job 22:20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis

Job 22:21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos

Job 22:22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo

Job 22:23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo

Job 22:24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos

Job 22:25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi

Job 22:26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam

Job 22:27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes

Job 22:28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen

Job 22:29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur

Job 22:30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum


Articles

1