Latin Vulgata, Job, Chapter 20

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Zophar Speaks: The Wicked Will Suffer

Job 20:1 respondens autem Sophar Naamathites dixit

Job 20:2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur

Job 20:3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi

Job 20:4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram

Job 20:5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti

Job 20:6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit

Job 20:7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est

Job 20:8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna

Job 20:9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus

Job 20:10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum

Job 20:11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient

Job 20:12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua

Job 20:13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo

Job 20:14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus

Job 20:15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus

Job 20:16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae

Job 20:17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri

Job 20:18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit

Job 20:19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam

Job 20:20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit

Job 20:21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius

Job 20:22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum

Job 20:23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum

Job 20:24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum

Job 20:25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles

Job 20:26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo

Job 20:27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum

Job 20:28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei

Job 20:29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino


Articles

1