Latin Vulgata, Job, Chapter 19

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Job Replies: My Redeemer Lives

Job 19:1 respondens autem Iob dixit

Job 19:2 usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus

Job 19:3 en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me

Job 19:4 nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea

Job 19:5 at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis

Job 19:6 saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit

Job 19:7 ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet

Job 19:8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit

Job 19:9 spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo

Job 19:10 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam

Job 19:11 iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum

Job 19:12 simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum

Job 19:13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me

Job 19:14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei

Job 19:15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum

Job 19:16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum

Job 19:17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei

Job 19:18 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi

Job 19:19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me

Job 19:20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos

Job 19:21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me

Job 19:22 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini

Job 19:23 quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro

Job 19:24 stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice

Job 19:25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim

Job 19:26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum

Job 19:27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo

Job 19:28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum

Job 19:29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15