Latin Vulgata, Job, Chapter 18

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Bildad Speaks: God Punishes the Wicked

Job 18:1 respondens autem Baldad Suites dixit

Job 18:2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur

Job 18:3 quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis

Job 18:4 qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo

Job 18:5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius

Job 18:6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur

Job 18:7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum

Job 18:8 inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat

Job 18:9 tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis

Job 18:10 abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam

Job 18:11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius

Job 18:12 adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius

Job 18:13 devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors

Job 18:14 avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus

Job 18:15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur

Job 18:16 deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius

Job 18:17 memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis

Job 18:18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum

Job 18:19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius

Job 18:20 in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror

Job 18:21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum


Articles

1