Job Replies: Miserable Comforters Are You
Job 16:1 respondens autem Iob dixit
Job 16:2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
Job 16:3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
Job 16:4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
Job 16:5 consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos (16:6) roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
Job 16:6 (16:7) sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
Job 16:7 (16:8) nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
Job 16:8 (16:9) rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
Job 16:9 (16:10) collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
Job 16:10 (16:11) aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
Job 16:11 (16:12) conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
Job 16:12 (16:13) ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
Job 16:13 (16:14) circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
Job 16:14 (16:15) concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
Job 16:15 (16:16) saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
Job 16:16 (16:17) facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
Job 16:17 (16:18) haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
Job 16:18 (16:19) terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
Job 16:19 (16:20) ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
Job 16:20 (16:21) verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
Job 16:21 (16:22) atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
Job 16:22 (16:23) ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
Previous
List