Latin Vulgata, Job, Chapter 15

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Eliphaz Accuses: Job Does Not Fear God


Job 15:1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit


Job 15:2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum


Job 15:3 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit


Job 15:4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo


Job 15:5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium


Job 15:6 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi


Job 15:7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus


Job 15:8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia


Job 15:9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus


Job 15:10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui


Job 15:11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent


Job 15:12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos


Job 15:13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones


Job 15:14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere


Job 15:15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius


Job 15:16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem


Job 15:17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi


Job 15:18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suos


Job 15:19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos


Job 15:20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius


Job 15:21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur


Job 15:22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium


Job 15:23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies


Job 15:24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium


Job 15:25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est


Job 15:26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est


Job 15:27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet


Job 15:28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae


Job 15:29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam


Job 15:30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui


Job 15:31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit


Job 15:32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet


Job 15:33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum


Job 15:34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt


Job 15:35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos






Articles

1