Latin Vulgata, Job, Chapter 14

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Job Continues: Death Comes Soon to All

Job 14:1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis

Job 14:2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet

Job 14:3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium

Job 14:4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es

Job 14:5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt

Job 14:6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius

Job 14:7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant

Job 14:8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius

Job 14:9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est

Job 14:10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est

Job 14:11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat

Job 14:12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo

Job 14:13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei

Job 14:14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea

Job 14:15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram

Job 14:16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis

Job 14:17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam

Job 14:18 mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo

Job 14:19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes

Job 14:20 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum

Job 14:21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget

Job 14:22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit


Articles

1