Job Replies: The Lord Has Done This
Job 12:1 respondens autem Iob dixit
Job 12:2 ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
Job 12:3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
Job 12:4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
Job 12:5 lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
Job 12:6 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
Job 12:7 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
Job 12:8 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
Job 12:9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
Job 12:10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
Job 12:11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
Job 12:12 in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
Job 12:13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
Job 12:14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
Job 12:15 si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
Job 12:16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
Job 12:17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
Job 12:18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
Job 12:19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
Job 12:20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
Job 12:21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
Job 12:22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
Job 12:23 qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
Job 12:24 qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
Job 12:25 palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios
Previous
List