Latin Vulgata, Job, Chapter 11

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Zophar Speaks: You Deserve Worse

Job 11:1 respondens autem Sophar Naamathites dixit

Job 11:2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur

Job 11:3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis

Job 11:4 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo

Job 11:5 atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi

Job 11:6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua

Job 11:7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies

Job 11:8 excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces

Job 11:9 longior terrae mensura eius et latior mari

Job 11:10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei

Job 11:11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat

Job 11:12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat

Job 11:13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas

Job 11:14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia

Job 11:15 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis

Job 11:16 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis

Job 11:17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer

Job 11:18 et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies

Job 11:19 requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi

Job 11:20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15