Bildad Speaks: Job Should Repent
Job 8:1 respondens autem Baldad Suites dixit
Job 8:2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
Job 8:3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
Job 8:4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
Job 8:5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
Job 8:6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
Job 8:7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
Job 8:8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
Job 8:9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
Job 8:10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
Job 8:11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
Job 8:12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
Job 8:13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
Job 8:14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
Job 8:15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
Job 8:16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
Job 8:17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
Job 8:18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
Job 8:19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
Job 8:20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
Job 8:21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
Job 8:22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
Previous
List