Latin Vulgata, Job, Chapter 07

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Job Continues: My Life Has No Hope

Job 7:1 militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius

Job 7:2 sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui

Job 7:3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi

Job 7:4 si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras

Job 7:5 induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est

Job 7:6 dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe

Job 7:7 memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona

Job 7:8 nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam

Job 7:9 sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet

Job 7:10 nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius

Job 7:11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae

Job 7:12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere

Job 7:13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo

Job 7:14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties

Job 7:15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea

Job 7:16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei

Job 7:17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum

Job 7:18 visitas eum diluculo et subito probas illum

Job 7:19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam

Job 7:20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis

Job 7:21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam


Articles

1