Latin Vulgata, Job, Chapter 06

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Job Replies: My Complaint Is Just

Job 6:1 respondens autem Iob dixit

Job 6:2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera

Job 6:3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena

Job 6:4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

Job 6:5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit

Job 6:6 aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem

Job 6:7 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt

Job 6:8 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus

Job 6:9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me

Job 6:10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti

Job 6:11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam

Job 6:12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est

Job 6:13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me

Job 6:14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit

Job 6:15 fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus

Job 6:16 qui timent pruinam inruet super eos nix

Job 6:17 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo

Job 6:18 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt

Job 6:19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper

Job 6:20 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt

Job 6:21 nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis

Job 6:22 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi

Job 6:23 vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me

Job 6:24 docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me

Job 6:25 quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere

Job 6:26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis

Job 6:27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum

Job 6:28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar

Job 6:29 respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate

Job 6:30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit


Articles

1