Job 5:1 voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere
Job 5:2 vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia
Job 5:3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim
Job 5:4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat
Job 5:5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius
Job 5:6 nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
Job 5:7 homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
Job 5:8 quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum
Job 5:9 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
Job 5:10 qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
Job 5:11 qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
Job 5:12 qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant
Job 5:13 qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat
Job 5:14 per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie
Job 5:15 porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem
Job 5:16 et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
Job 5:17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes
Job 5:18 quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt
Job 5:19 in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum
Job 5:20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
Job 5:21 a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit
Job 5:22 in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis
Job 5:23 sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi
Job 5:24 et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis
Job 5:25 scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae
Job 5:26 ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo
Job 5:27 ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta
Previous
List