Latin Vulgata, Job, Chapter 04

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Eliphaz Speaks: The Innocent Prosper

Job 4:1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit

Job 4:2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit

Job 4:3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti

Job 4:4 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti

Job 4:5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es

Job 4:6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum

Job 4:7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint

Job 4:8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos

Job 4:9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos

Job 4:10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt

Job 4:11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt

Job 4:12 porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius

Job 4:13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines

Job 4:14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt

Job 4:15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae

Job 4:16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi

Job 4:17 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir

Job 4:18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem

Job 4:19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea

Job 4:20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt

Job 4:21 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia


Articles

1