Latin Vulgata, Job, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Job Laments His Birth

Job 3:1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo

Job 3:2 et locutus est

Job 3:3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo

Job 3:4 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine

Job 3:5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine

Job 3:6 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus

Job 3:7 sit nox illa solitaria nec laude digna

Job 3:8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan

Job 3:9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae

Job 3:10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis

Job 3:11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii

Job 3:12 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus

Job 3:13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem

Job 3:14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines

Job 3:15 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento

Job 3:16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem

Job 3:17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore

Job 3:18 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris

Job 3:19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo

Job 3:20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt

Job 3:21 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum

Job 3:22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum

Job 3:23 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris

Job 3:24 antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus

Job 3:25 quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit

Job 3:26 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio


Articles

1