Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Job's Character and Wealth

Job 1:1 vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo

Job 1:2 natique sunt ei septem filii et tres filiae

Job 1:3 et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales

Job 1:4 et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis

Job 1:5 cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus

Satan Allowed to Test Job

Job 1:6 quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan

Job 1:7 cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam

Job 1:8 dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo

Job 1:9 cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum

Job 1:10 nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra

Job 1:11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi

Job 1:12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini

Satan Takes Job's Property and Children

Job 1:13 cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti

Job 1:14 nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos

Job 1:15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi

Job 1:16 cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi

Job 1:17 sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi

Job 1:18 loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti

Job 1:19 repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi

Job 1:20 tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit

Job 1:21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum

Job 1:22 in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est


List of Articles
번호 분류 제목
» Job Latin Vulgata, Job, Chapter 01
41 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 02
40 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 03
39 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 04
38 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 05
37 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 06
36 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 07
35 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 08
34 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 09
33 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 10
32 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 11
31 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 12
30 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 13
29 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 14
28 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 15
27 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 16
26 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 17
25 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 18
24 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 19
23 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 20
22 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 21
21 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 22
20 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 23
19 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 24
18 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 25
17 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 26
16 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 27
15 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 28
14 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 29
13 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 30
12 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 31
11 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 32
10 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 33
9 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 34
8 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 35
7 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 36
6 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 37
5 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 38
4 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 39
3 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 40
2 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 41
1 Job Latin Vulgata, Job, Chapter 42
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소