Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Est 7:1 intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina

Est 7:2 dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quae est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis

Est 7:3 ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro

Est 7:4 traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur iugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem

Est 7:5 respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cuius potentiae ut haec audeat facere

Est 7:6 dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae ferre non sustinens

Haman Is Hanged

Est 7:7 rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum

Est 7:8 qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me praesente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius

Est 7:9 dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo

Est 7:10 suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit


  1. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in Esther

    Latin Vulgata, Esther, Chapter 01

  2. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in Esther

    Latin Vulgata, Esther, Chapter 02

  3. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in Esther

    Latin Vulgata, Esther, Chapter 03

  4. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in Esther

    Latin Vulgata, Esther, Chapter 04

  5. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in Esther

    Latin Vulgata, Esther, Chapter 05

  6. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in Esther

    Latin Vulgata, Esther, Chapter 06

  7. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in Esther

    Latin Vulgata, Esther, Chapter 07

  8. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in Esther

    Latin Vulgata, Esther, Chapter 08

  9. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in Esther

    Latin Vulgata, Esther, Chapter 09

  10. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in Esther

    Latin Vulgata, Esther, Chapter 10

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소