Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Decree of Darius

Ezr 6:1 tunc Darius rex praecepit et recensuerunt in bibliotheca librorum qui erant repositi in Babylone

Ezr 6:2 et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena provincia volumen unum talisque scriptus erat in eo commentarius

Ezr 6:3 anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quae est in Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta

Ezr 6:4 ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur

Ezr 6:5 sed et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quae et posita sunt in templo Dei

Ezr 6:6 nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans Flumen Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen procul recedite ab illis

Ezr 6:7 et dimittite fieri templum Dei illud a duce Iudaeorum et a senioribus eorum domum Dei illam aedificent in loco suo

Ezr 6:8 sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quae dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus

Ezr 6:9 quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia

Ezr 6:10 et offerant oblationes Deo caeli orentque pro vita regis et filiorum eius

Ezr 6:11 a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc mutaverit iussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo domus autem eius publicetur

Ezr 6:12 Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quae est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo

The Temple Finished and Dedicated

Ezr 6:13 igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eius secundum quod praeceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt

Ezr 6:14 seniores autem Iudaeorum aedificabant et prosperabantur iuxta prophetiam Aggei prophetae et Zacchariae filii Addo et aedificaverunt et construxerunt iubente Deo Israhel et iubente Cyro et Dario et Artarxerse regibus Persarum

Ezr 6:15 et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis

Ezr 6:16 fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio

Ezr 6:17 et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius Israhel duodecim iuxta numerum tribuum Israhel

Ezr 6:18 et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro Mosi

Passover Celebrated

Ezr 6:19 fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima die mensis primi

Ezr 6:20 purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi

Ezr 6:21 et comederunt filii Israhel qui reversi fuerant de transmigratione et omnis qui se separaverat a coinquinatione gentium terrae ad eos ut quaererent Dominum Deum Israhel

Ezr 6:22 et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israhel


  1. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01

  2. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02

  3. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03

  4. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04

  5. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05

  6. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06

  7. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07

  8. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08

  9. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09

  10. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10

  11. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11

  12. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12

  13. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13

  14. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14

  15. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15

  16. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16

  17. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17

  18. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18

  19. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19

  20. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20

  21. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21

  22. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22

  23. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23

  24. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24

  25. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25

  26. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26

  27. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27

  28. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28

  29. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29

  30. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30

  31. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31

  32. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32

  33. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33

  34. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34

  35. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35

  36. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36

  37. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37

  38. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38

  39. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39

  40. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40

  41. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41

  42. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42

  43. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43

  44. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44

  45. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45

  46. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46

  47. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47

  48. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48

  49. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49

  50. No Image 06Jan
    by 한글 모레
    in Genesis

    Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50

목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 19 Next
/ 19

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소