Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Manasseh Reigns in Judah

2Ch 33:1 duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem

2Ch 33:2 fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israhel

2Ch 33:3 et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater eius construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam

2Ch 33:4 aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in aeternum

2Ch 33:5 aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini

2Ch 33:6 transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum

2Ch 33:7 sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum

2Ch 33:8 et movere non faciam pedem Israhel de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per manum Mosi

2Ch 33:9 igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israhel

Manasseh's Repentance

2Ch 33:10 locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et adtendere noluerunt

2Ch 33:11 idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem

2Ch 33:12 qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum

2Ch 33:13 deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus

2Ch 33:14 post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portae Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis

2Ch 33:15 et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et proiecit omnia extra urbem

2Ch 33:16 porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem praecepitque Iudae ut serviret Domino Deo Israhel

2Ch 33:17 attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo

2Ch 33:18 reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israhel continentur in sermonibus regum Israhel

2Ch 33:19 oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai

2Ch 33:20 dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon

Amon's Reign and Death

2Ch 33:21 viginti duo annorum erat Amon cum regnare coepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem

2Ch 33:22 fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit

2Ch 33:23 et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit

2Ch 33:24 cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua

2Ch 33:25 porro reliqua populi multitudo caesis his qui Amon percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo


  1. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 01

    Category2 Chronicles
    Read More
  2. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 02

    Category2 Chronicles
    Read More
  3. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 03

    Category2 Chronicles
    Read More
  4. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 04

    Category2 Chronicles
    Read More
  5. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 05

    Category2 Chronicles
    Read More
  6. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 06

    Category2 Chronicles
    Read More
  7. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 07

    Category2 Chronicles
    Read More
  8. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 08

    Category2 Chronicles
    Read More
  9. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 09

    Category2 Chronicles
    Read More
  10. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 10

    Category2 Chronicles
    Read More
  11. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 11

    Category2 Chronicles
    Read More
  12. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 12

    Category2 Chronicles
    Read More
  13. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 13

    Category2 Chronicles
    Read More
  14. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 14

    Category2 Chronicles
    Read More
  15. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 15

    Category2 Chronicles
    Read More
  16. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 16

    Category2 Chronicles
    Read More
  17. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 17

    Category2 Chronicles
    Read More
  18. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 18

    Category2 Chronicles
    Read More
  19. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 19

    Category2 Chronicles
    Read More
  20. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 20

    Category2 Chronicles
    Read More
  21. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 21

    Category2 Chronicles
    Read More
  22. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 22

    Category2 Chronicles
    Read More
  23. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 23

    Category2 Chronicles
    Read More
  24. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 24

    Category2 Chronicles
    Read More
  25. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 25

    Category2 Chronicles
    Read More
  26. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 26

    Category2 Chronicles
    Read More
  27. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 27

    Category2 Chronicles
    Read More
  28. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 28

    Category2 Chronicles
    Read More
  29. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 29

    Category2 Chronicles
    Read More
  30. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 30

    Category2 Chronicles
    Read More
  31. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 31

    Category2 Chronicles
    Read More
  32. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 32

    Category2 Chronicles
    Read More
  33. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 33

    Category2 Chronicles
    Read More
  34. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 34

    Category2 Chronicles
    Read More
  35. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 35

    Category2 Chronicles
    Read More
  36. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 36

    Category2 Chronicles
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소