Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Hezekiah Organizes the Priests

2Ch 31:1 cumque haec fuissent rite celebrata egressus est omnis Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas

2Ch 31:2 Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini

2Ch 31:3 pars autem regis erat ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi

2Ch 31:4 praecepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi Domini

2Ch 31:5 quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israhel frumenti vini et olei mellis quoque et omnium quae gignit humus decimas obtulerunt

2Ch 31:6 sed et filii Israhel et Iuda qui habitabant in urbibus Iuda obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quae voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt acervos plurimos

2Ch 31:7 mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo conpleverunt eos

2Ch 31:8 cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israhel

2Ch 31:9 interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita iacerent acervi

2Ch 31:10 respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis

2Ch 31:11 praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini quod cum fecissent

2Ch 31:12 intulerunt tam primitias quam decimas et quaecumque voverant fideliter fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et Semei frater eius secundus

2Ch 31:13 post quem Ieihel et Azazias et Naath et Asahel et Ierimoth Iozabath quoque et Helihel et Iesmachias et Maath et Banaias praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant

2Ch 31:14 Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat his quae sponte offerebantur Domino primitiisque et consecratis in sancta sanctorum

2Ch 31:15 et sub cura eius Eden et Meniamin Hiesue et Sameias Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque maioribus

2Ch 31:16 exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suas

2Ch 31:17 sacerdotibus per familias et Levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas

2Ch 31:18 universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant praebebantur

2Ch 31:19 sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis

2Ch 31:20 fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo

2Ch 31:21 in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est


List of Articles
번호 분류 제목
36 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 01
35 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 02
34 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 03
33 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 04
32 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 05
31 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 06
30 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 07
29 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 08
28 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 09
27 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 10
26 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 11
25 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 12
24 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 13
23 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 14
22 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 15
21 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 16
20 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 17
19 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 18
18 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 19
17 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 20
16 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 21
15 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 22
14 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 23
13 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 24
12 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 25
11 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 26
10 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 27
9 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 28
8 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 29
7 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 30
» 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 31
5 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 32
4 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 33
3 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 34
2 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 35
1 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 36
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소