Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Joash Repairs the Temple

2Ch 24:1 septem annorum erat Ioas cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee

2Ch 24:2 fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadae sacerdotis

2Ch 24:3 accepit autem ei Ioiadae uxores duas e quibus genuit filios et filias

2Ch 24:4 post quae placuit Ioas ut instauraret domum Domini

2Ch 24:5 congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israhel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitae egere neglegentius

2Ch 24:6 vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei quare non tibi fuit curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem pecuniam quae constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii

2Ch 24:7 Otholia enim impiissima et filii eius destruxerunt domum Domini et de universis quae sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim

2Ch 24:8 praecepit ergo rex et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus

2Ch 24:9 et praedicatum est in Iuda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israhel in deserto

2Ch 24:10 laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur

2Ch 24:11 cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia

2Ch 24:12 quam dederunt rex et Ioiada his qui praeerant operibus domus Domini at illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini fabros quoque ferri et aeris ut quod cadere coeperat fulciretur

2Ch 24:13 egeruntque hii qui operabantur industrie et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt

2Ch 24:14 cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae

2Ch 24:15 senuit autem Ioiadae plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum

2Ch 24:16 sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israhel et cum domo eius

2Ch 24:17 postquam autem obiit Ioiada ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis

2Ch 24:18 et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum

2Ch 24:19 mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant

Joash's Treachery

2Ch 24:20 spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec dicit Dominus quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos

2Ch 24:21 qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini

2Ch 24:22 et non est recordatus Ioas rex misericordiae quam fecerat Ioiadae pater illius secum sed interfecit filium eius qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat

Joash Assassinated

2Ch 24:23 cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum

2Ch 24:24 et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit Dominus manibus eorum infinitam multitudinem eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia

2Ch 24:25 et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum

2Ch 24:26 insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammanitidis et Iozabath filius Semarith Moabitidis

2Ch 24:27 porro filii eius ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro regum regnavitque Amasias filius eius pro eo


  1. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 01

  2. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 02

  3. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 03

  4. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 04

  5. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 05

  6. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 06

  7. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 07

  8. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 08

  9. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 09

  10. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 10

  11. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 11

  12. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 12

  13. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 13

  14. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 14

  15. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 15

  16. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 16

  17. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 17

  18. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 18

  19. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 19

  20. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 20

  21. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 21

  22. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 22

  23. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 23

  24. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 24

  25. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 25

  26. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 26

  27. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 27

  28. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 28

  29. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 29

  30. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 30

  31. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 31

  32. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 32

  33. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 33

  34. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 34

  35. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 35

  36. No Image 30Jan
    by 한글 모레
    in 2 Chronicles

    Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 36

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소