Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Ahaziah Reigns in Judah

2Ch 22:1 constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium eius minimum regem pro eo omnes enim maiores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda

2Ch 22:2 filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Otholia filia Amri

2Ch 22:3 sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim eius inpulit eum ut impie ageret

2Ch 22:4 fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius

2Ch 22:5 ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Ahab rege Israhel in bellum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Ioram

2Ch 22:6 qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Ahab in Hiezrahel aegrotantem

2Ch 22:7 voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab

2Ch 22:8 cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit principes Iuda et filios fratrum Ochoziae qui ministrabant ei et interfecit illos

2Ch 22:9 ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod esset filius Iosaphat qui quaesierat Dominum in toto corde suo nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziae

Athaliah Reigns in Judah

2Ch 22:10 siquidem Otholia mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram

2Ch 22:11 porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Iosabeth autem quae absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiadae pontificis soror Ochoziae et idcirco Otholia non interfecit eum

2Ch 22:12 fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Otholia super terram


List of Articles
번호 분류 제목
36 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 01
35 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 02
34 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 03
33 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 04
32 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 05
31 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 06
30 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 07
29 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 08
28 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 09
27 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 10
26 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 11
25 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 12
24 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 13
23 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 14
22 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 15
21 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 16
20 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 17
19 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 18
18 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 19
17 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 20
16 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 21
» 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 22
14 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 23
13 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 24
12 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 25
11 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 26
10 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 27
9 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 28
8 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 29
7 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 30
6 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 31
5 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 32
4 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 33
3 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 34
2 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 35
1 2 Chronicles Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 36
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소