Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 14

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Asa Reigns in Judah

2Ch 14:1 dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis decem

2Ch 14:2 fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa

2Ch 14:3 et confregit statuas lucosque succidit

2Ch 14:4 ac praecepit Iudae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum et faceret legem et universa mandata

2Ch 14:5 et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana et regnavit in pace

2Ch 14:6 aedificavit quoque urbes munitas in Iuda quia quietus erat et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino largiente

2Ch 14:7 dixit autem Iudae aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum aedificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit

2Ch 14:8 habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi

2Ch 14:9 egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque Maresa

2Ch 14:10 porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quae est iuxta Maresa

2Ch 14:11 et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo

2Ch 14:12 exterruit itaque Dominus Aethiopas coram Asa et Iuda fugeruntque Aethiopes

2Ch 14:13 et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Aethiopes usque ad internicionem quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante tulerunt ergo spolia multa

2Ch 14:14 et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare grandis quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes et multam praedam asportaverunt

2Ch 14:15 sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem


Articles

1