Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Solomon Blesses the People

2Ch 6:1 tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine

2Ch 6:2 ego autem aedificavi domum nomini eius ut habitaret ibi in perpetuum

2Ch 6:3 et convertit faciem suam et benedixit universae multitudini Israhel nam omnis turba stabat intenta et ait

2Ch 6:4 benedictus Dominus Deus Israhel qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens

2Ch 6:5 a die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israhel ut aedificaretur in ea domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo meo Israhel

2Ch 6:6 sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israhel

2Ch 6:7 cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israhel

2Ch 6:8 dixit Dominus ad eum quia haec fuit voluntas tua ut aedificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere huiuscemodi voluntatem

2Ch 6:9 sed non tu aedificabis domum verum filius tuus qui egredietur de lumbis tuis ipse aedificabit domum nomini meo

2Ch 6:10 conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel

2Ch 6:11 et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israhel

Solomon's Prayer of Dedication

2Ch 6:12 stetit ergo coram altare Domini ex adverso universae multitudinis Israhel et extendit manus suas

2Ch 6:13 siquidem fecerat Salomon basem aeneam et posuerat eam in medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israhel et palmis in caelum levatis

2Ch 6:14 ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo

2Ch 6:15 qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat

2Ch 6:16 nunc ergo Domine Deus Israhel imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me

2Ch 6:17 et nunc Domine Deus Israhel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David

2Ch 6:18 ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi

2Ch 6:19 sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem eius Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te

2Ch 6:20 ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum

2Ch 6:21 et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi preces famuli tui et populi tui Israhel quicumque oraverit in loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare

2Ch 6:22 si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista

2Ch 6:23 tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam

2Ch 6:24 si superatus fuerit populus tuus Israhel ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint paenitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto

2Ch 6:25 tu exaudi de caelo et propitiare peccato populi tui Israhel et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum

2Ch 6:26 si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis cum eos adflixeris

2Ch 6:27 exaudi de caelo Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israhel et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum

2Ch 6:28 fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit

2Ch 6:29 si quis de populo tuo Israhel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac

2Ch 6:30 tu exaudi de caelo de sublimi scilicet habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum

2Ch 6:31 ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris

2Ch 6:32 externum quoque qui non est de populo tuo Israhel si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto

2Ch 6:33 tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israhel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi

2Ch 6:34 si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas haec est quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo

2Ch 6:35 ut exaudias de caelo preces eorum et obsecrationem et ulciscaris

2Ch 6:36 si autem et peccaverint tibi neque enim est homo qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos eos duxerint in terram longinquam vel certe quae iuxta est

2Ch 6:37 et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste egimus

2Ch 6:38 et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo

2Ch 6:39 ut exaudias de caelo hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo quamvis peccatori

2Ch 6:40 tu es enim Deus meus aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto

2Ch 6:41 nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui laetentur in bonis

2Ch 6:42 Domine Deus ne averseris faciem christi tui memento misericordiarum David servi tui


  1. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 01

    Category2 Chronicles
    Read More
  2. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 02

    Category2 Chronicles
    Read More
  3. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 03

    Category2 Chronicles
    Read More
  4. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 04

    Category2 Chronicles
    Read More
  5. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 05

    Category2 Chronicles
    Read More
  6. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 06

    Category2 Chronicles
    Read More
  7. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 07

    Category2 Chronicles
    Read More
  8. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 08

    Category2 Chronicles
    Read More
  9. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 09

    Category2 Chronicles
    Read More
  10. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 10

    Category2 Chronicles
    Read More
  11. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 11

    Category2 Chronicles
    Read More
  12. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 12

    Category2 Chronicles
    Read More
  13. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 13

    Category2 Chronicles
    Read More
  14. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 14

    Category2 Chronicles
    Read More
  15. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 15

    Category2 Chronicles
    Read More
  16. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 16

    Category2 Chronicles
    Read More
  17. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 17

    Category2 Chronicles
    Read More
  18. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 18

    Category2 Chronicles
    Read More
  19. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 19

    Category2 Chronicles
    Read More
  20. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 20

    Category2 Chronicles
    Read More
  21. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 21

    Category2 Chronicles
    Read More
  22. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 22

    Category2 Chronicles
    Read More
  23. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 23

    Category2 Chronicles
    Read More
  24. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 24

    Category2 Chronicles
    Read More
  25. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 25

    Category2 Chronicles
    Read More
  26. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 26

    Category2 Chronicles
    Read More
  27. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 27

    Category2 Chronicles
    Read More
  28. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 28

    Category2 Chronicles
    Read More
  29. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 29

    Category2 Chronicles
    Read More
  30. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 30

    Category2 Chronicles
    Read More
  31. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 31

    Category2 Chronicles
    Read More
  32. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 32

    Category2 Chronicles
    Read More
  33. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 33

    Category2 Chronicles
    Read More
  34. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 34

    Category2 Chronicles
    Read More
  35. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 35

    Category2 Chronicles
    Read More
  36. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 36

    Category2 Chronicles
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소