Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Temple's Furnishings

2Ch 4:1 fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis

2Ch 4:2 mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius

2Ch 4:3 similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles

2Ch 4:4 et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari

2Ch 4:5 porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas

2Ch 4:6 fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur

2Ch 4:7 fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris

2Ch 4:8 necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum

2Ch 4:9 fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere

2Ch 4:10 porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem

2Ch 4:11 fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei

2Ch 4:12 hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia

2Ch 4:13 malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum

2Ch 4:14 bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus

2Ch 4:15 mare unum bovesque duodecim sub mari

2Ch 4:16 et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo

2Ch 4:17 in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha

2Ch 4:18 erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris

2Ch 4:19 fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis

2Ch 4:20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo

2Ch 4:21 et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt

2Ch 4:22 thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini


  1. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 01

    Category2 Chronicles
    Read More
  2. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 02

    Category2 Chronicles
    Read More
  3. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 03

    Category2 Chronicles
    Read More
  4. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 04

    Category2 Chronicles
    Read More
  5. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 05

    Category2 Chronicles
    Read More
  6. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 06

    Category2 Chronicles
    Read More
  7. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 07

    Category2 Chronicles
    Read More
  8. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 08

    Category2 Chronicles
    Read More
  9. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 09

    Category2 Chronicles
    Read More
  10. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 10

    Category2 Chronicles
    Read More
  11. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 11

    Category2 Chronicles
    Read More
  12. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 12

    Category2 Chronicles
    Read More
  13. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 13

    Category2 Chronicles
    Read More
  14. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 14

    Category2 Chronicles
    Read More
  15. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 15

    Category2 Chronicles
    Read More
  16. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 16

    Category2 Chronicles
    Read More
  17. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 17

    Category2 Chronicles
    Read More
  18. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 18

    Category2 Chronicles
    Read More
  19. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 19

    Category2 Chronicles
    Read More
  20. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 20

    Category2 Chronicles
    Read More
  21. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 21

    Category2 Chronicles
    Read More
  22. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 22

    Category2 Chronicles
    Read More
  23. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 23

    Category2 Chronicles
    Read More
  24. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 24

    Category2 Chronicles
    Read More
  25. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 25

    Category2 Chronicles
    Read More
  26. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 26

    Category2 Chronicles
    Read More
  27. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 27

    Category2 Chronicles
    Read More
  28. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 28

    Category2 Chronicles
    Read More
  29. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 29

    Category2 Chronicles
    Read More
  30. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 30

    Category2 Chronicles
    Read More
  31. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 31

    Category2 Chronicles
    Read More
  32. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 32

    Category2 Chronicles
    Read More
  33. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 33

    Category2 Chronicles
    Read More
  34. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 34

    Category2 Chronicles
    Read More
  35. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 35

    Category2 Chronicles
    Read More
  36. Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 36

    Category2 Chronicles
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소