Latin Vulgata, 2 Chronicles, Chapter 01

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Solomon Worships at Gibeon

2Ch 1:1 confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum

2Ch 1:2 praecepitque Salomon universo Israheli tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israhel et principibus familiarum

2Ch 1:3 et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine

2Ch 1:4 arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem

2Ch 1:5 altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia

2Ch 1:6 ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo foederis Domini et obtulit in eo mille hostias

Solomon Prays for Wisdom

2Ch 1:7 ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula quod vis ut dem tibi

2Ch 1:8 dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo

2Ch 1:9 nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae

2Ch 1:10 da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare

2Ch 1:11 dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem

2Ch 1:12 sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui

2Ch 1:13 venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo foederis et regnavit super Israhel

Solomon Given Wealth

2Ch 1:14 congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem

2Ch 1:15 praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna

2Ch 1:16 adducebantur autem ei et equi de Aegypto et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et coemebant pretio

2Ch 1:17 quadrigam equorum sescentis argenteis et equum centum quinquaginta similiter de universis regnis Cettheorum et a regibus Syriae emptio celebrabatur


Articles

1