Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

David's Charge to Israel

1Ch 28:1 convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem

1Ch 28:2 cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad aedificandum omnia praeparavi

1Ch 28:3 Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis

1Ch 28:4 sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israhel

1Ch 28:5 sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel

1Ch 28:6 dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem

1Ch 28:7 et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie

1Ch 28:8 nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum

David's Charge to Solomon

1Ch 28:9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

1Ch 28:10 nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et perfice

1Ch 28:11 dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis

1Ch 28:12 necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum

1Ch 28:13 divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini

1Ch 28:14 aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate

1Ch 28:15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit

1Ch 28:16 aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas

1Ch 28:17 ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit

1Ch 28:18 altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium alas et velantium arcam foederis Domini

1Ch 28:19 omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris

1Ch 28:20 dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini

1Ch 28:21 ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua


  1. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 01

    Category1 Chronicles
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 02

    Category1 Chronicles
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 03

    Category1 Chronicles
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 04

    Category1 Chronicles
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 05

    Category1 Chronicles
    Read More
  6. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 06

    Category1 Chronicles
    Read More
  7. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 07

    Category1 Chronicles
    Read More
  8. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 08

    Category1 Chronicles
    Read More
  9. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 09

    Category1 Chronicles
    Read More
  10. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 10

    Category1 Chronicles
    Read More
  11. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 11

    Category1 Chronicles
    Read More
  12. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 12

    Category1 Chronicles
    Read More
  13. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 13

    Category1 Chronicles
    Read More
  14. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 14

    Category1 Chronicles
    Read More
  15. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 15

    Category1 Chronicles
    Read More
  16. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 16

    Category1 Chronicles
    Read More
  17. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 17

    Category1 Chronicles
    Read More
  18. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 18

    Category1 Chronicles
    Read More
  19. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 19

    Category1 Chronicles
    Read More
  20. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 20

    Category1 Chronicles
    Read More
  21. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 21

    Category1 Chronicles
    Read More
  22. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 22

    Category1 Chronicles
    Read More
  23. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 23

    Category1 Chronicles
    Read More
  24. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 24

    Category1 Chronicles
    Read More
  25. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 25

    Category1 Chronicles
    Read More
  26. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 26

    Category1 Chronicles
    Read More
  27. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 27

    Category1 Chronicles
    Read More
  28. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 28

    Category1 Chronicles
    Read More
  29. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 29

    Category1 Chronicles
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소