Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 26

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Divisions of the Gatekeepers

1Ch 26:1 divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph

1Ch 26:2 filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus

1Ch 26:3 Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus

1Ch 26:4 filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus

1Ch 26:5 Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus

1Ch 26:6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi

1Ch 26:7 filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias

1Ch 26:8 omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom

1Ch 26:9 porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo

1Ch 26:10 de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem

1Ch 26:11 Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim

1Ch 26:12 hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini

1Ch 26:13 missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum

1Ch 26:14 cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis

1Ch 26:15 Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium

1Ch 26:16 Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam

1Ch 26:17 ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini

1Ch 26:18 in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas

1Ch 26:19 hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari

Treasurers and Other Officials

1Ch 26:20 porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum

1Ch 26:21 filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli

1Ch 26:22 filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini

1Ch 26:23 Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus

1Ch 26:24 Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris

1Ch 26:25 fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith

1Ch 26:26 ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus

1Ch 26:27 de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini

1Ch 26:28 haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius

1Ch 26:29 Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos

1Ch 26:30 porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis

1Ch 26:31 Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad

1Ch 26:32 fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis


Articles

1