Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

David Defeats His Enemies

1Ch 18:1 factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim

1Ch 18:2 percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera

1Ch 18:3 eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten

1Ch 18:4 cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi

1Ch 18:5 supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum

1Ch 18:6 et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat

1Ch 18:7 tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem

1Ch 18:8 necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea

1Ch 18:9 quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba

1Ch 18:10 misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer

1Ch 18:11 sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech

1Ch 18:12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia

1Ch 18:13 et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat

David's Administration

1Ch 18:14 regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo

1Ch 18:15 porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis

1Ch 18:16 Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba

1Ch 18:17 Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis


  1. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 01

    Category1 Chronicles
    Read More
  2. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 02

    Category1 Chronicles
    Read More
  3. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 03

    Category1 Chronicles
    Read More
  4. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 04

    Category1 Chronicles
    Read More
  5. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 05

    Category1 Chronicles
    Read More
  6. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 06

    Category1 Chronicles
    Read More
  7. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 07

    Category1 Chronicles
    Read More
  8. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 08

    Category1 Chronicles
    Read More
  9. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 09

    Category1 Chronicles
    Read More
  10. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 10

    Category1 Chronicles
    Read More
  11. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 11

    Category1 Chronicles
    Read More
  12. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 12

    Category1 Chronicles
    Read More
  13. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 13

    Category1 Chronicles
    Read More
  14. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 14

    Category1 Chronicles
    Read More
  15. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 15

    Category1 Chronicles
    Read More
  16. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 16

    Category1 Chronicles
    Read More
  17. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 17

    Category1 Chronicles
    Read More
  18. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 18

    Category1 Chronicles
    Read More
  19. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 19

    Category1 Chronicles
    Read More
  20. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 20

    Category1 Chronicles
    Read More
  21. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 21

    Category1 Chronicles
    Read More
  22. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 22

    Category1 Chronicles
    Read More
  23. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 23

    Category1 Chronicles
    Read More
  24. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 24

    Category1 Chronicles
    Read More
  25. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 25

    Category1 Chronicles
    Read More
  26. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 26

    Category1 Chronicles
    Read More
  27. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 27

    Category1 Chronicles
    Read More
  28. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 28

    Category1 Chronicles
    Read More
  29. Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 29

    Category1 Chronicles
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소