Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Ark Brought to Jerusalem

1Ch 15:1 fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum

1Ch 15:2 tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum

1Ch 15:3 congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei

1Ch 15:4 necnon et filios Aaron et Levitas

1Ch 15:5 de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti

1Ch 15:6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti

1Ch 15:7 de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta

1Ch 15:8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti

1Ch 15:9 de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta

1Ch 15:10 de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim

1Ch 15:11 vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab

1Ch 15:12 et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est

1Ch 15:13 ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus

1Ch 15:14 sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel

1Ch 15:15 et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus

1Ch 15:16 dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae

1Ch 15:17 constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae

1Ch 15:18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores

1Ch 15:19 porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes

1Ch 15:20 Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant

1Ch 15:21 porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion

1Ch 15:22 Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens

1Ch 15:23 et Barachias et Helcana ianitores arcae

1Ch 15:24 porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae

1Ch 15:25 igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia

1Ch 15:26 cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes

1Ch 15:27 porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo

1Ch 15:28 universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes

1Ch 15:29 cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo


List of Articles
번호 분류 제목
29 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 01
28 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 02
27 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 03
26 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 04
25 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 05
24 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 06
23 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 07
22 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 08
21 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 09
20 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 10
19 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 11
18 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 12
17 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 13
16 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 14
» 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 15
14 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 16
13 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 17
12 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 18
11 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 19
10 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 20
9 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 21
8 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 22
7 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 23
6 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 24
5 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 25
4 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 26
3 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 27
2 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 28
1 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 29
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소