Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 14

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

David's Wives and Children

1Ch 14:1 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum

1Ch 14:2 cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel

1Ch 14:3 accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias

1Ch 14:4 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon

1Ch 14:5 Iebar et Helisu et Eliphaleth

1Ch 14:6 Noga quoque et Napheg et Iaphiae

1Ch 14:7 Elisama et Baliada et Eliphaleth

Philistines Defeated

1Ch 14:8 audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis

1Ch 14:9 porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim

1Ch 14:10 consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua

1Ch 14:11 cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim

1Ch 14:12 dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri

1Ch 14:13 alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle

1Ch 14:14 consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum

1Ch 14:15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim

1Ch 14:16 fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera

1Ch 14:17 divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes


Articles

1