Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Death of Saul and His Sons

1Ch 10:1 Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe

1Ch 10:2 cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul

1Ch 10:3 et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis

1Ch 10:4 et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum

1Ch 10:5 quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est

1Ch 10:6 interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius pariter concidit

1Ch 10:7 quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis

1Ch 10:8 die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe

1Ch 10:9 cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis

1Ch 10:10 arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon

1Ch 10:11 hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul

1Ch 10:12 consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus

1Ch 10:13 mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit

1Ch 10:14 nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai


List of Articles
번호 분류 제목
29 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 01
28 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 02
27 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 03
26 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 04
25 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 05
24 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 06
23 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 07
22 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 08
21 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 09
» 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 10
19 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 11
18 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 12
17 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 13
16 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 14
15 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 15
14 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 16
13 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 17
12 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 18
11 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 19
10 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 20
9 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 21
8 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 22
7 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 23
6 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 24
5 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 25
4 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 26
3 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 27
2 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 28
1 1 Chronicles Latin Vulgata, 1 Chronicles, Chapter 29
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소